Trouvé 206 Résultats pour: territorio civitatibus Hebron et Iebus et Bet-Bethsur et arma

  • Noluit gener acquiescere sermonibus eius, sed statim perrexit et venit contra Iebus, id est Ierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam. (Liber Iudicum 19, 10)

  • Iamque aderant iuxta Iebus, et dies mutabatur in noctem; dixitque puer ad dominum suum: “Veni, obsecro, declinemus ad urbem Iebusaeorum et maneamus in ea”. (Liber Iudicum 19, 11)

  • Transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter; occubuitque eis sol iuxta Gabaa, quae est in tribu Beniamin. (Liber Iudicum 19, 14)

  • Recensitique sunt in die illa viginti sex milia de civitatibus Beniamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa, qui septingenti erant viri fortissimi. (Liber Iudicum 20, 15)

  • Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit. (Liber Iudicum 20, 48)

  • Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo. (Liber I Samuelis 17, 54)

  • Dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei: “Vade, defer in civitatem”. (Liber I Samuelis 20, 40)

  • Dixit autem David ad Achimelech: “Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat”. (Liber I Samuelis 21, 9)

  • et qui in Hebron et reliquis locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius. (Liber I Samuelis 30, 31)

  • Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan. (Liber I Samuelis 31, 10)

  • Quomodo ceciderunt fortes, et perierunt arma bellica!”. (Liber II Samuelis 1, 27)

  • Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: “Num ascendam in unam de civitatibus Iudae?”. Et ait Dominus ad eum: “Ascende”. Dixitque David: “Quo ascendam?”. Et respondit ei: “In Hebron”. (Liber II Samuelis 2, 1)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina