Trouvé 528 Résultats pour: tres visitatores Sodomam et Gomorrham promissionem fili Sarah risum iustitiae

  • Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino (Liber II Samuelis 23, 16)

  • dicens: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam?”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi. (Liber II Samuelis 23, 17)

  • et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat. (Liber II Samuelis 23, 19)

  • Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum. (Liber II Samuelis 23, 23)

  • Factum est autem post annos tres, ut fugerent duo servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth; nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth. (Liber I Regum 2, 39)

  • et marginum tres ordines, fenestra iuxta fenestram tribus vicibus. (Liber I Regum 7, 4)

  • Et atrium maius in circuitu habebat tres ordines de lapidibus sectis et unum ordinem de dolata cedro; necnon et atrium domus Domini interius et porticus domus. (Liber I Regum 7, 12)

  • Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem, et mare super eos desuper erat; quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. (Liber I Regum 7, 25)

  • et trecentas peltas ex auro probato, tres minae auri unam peltam vestiebant; posuitque ea rex in domo Saltus Libani. (Liber I Regum 10, 17)

  • quia classis Tharsis, quae regi erat, per mare cum classe Hiram semel per tres annos redibat deferens aurum et argentum et ebur et simias et pavos. (Liber I Regum 10, 22)

  • Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel. (Liber I Regum 22, 1)

  • Dixitque rex Israel: “Heu! Congregavit nos Dominus tres reges, ut traderet in manu Moab”. (Liber II Regum 3, 10)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina