Trouvé 128 Résultats pour: umbra alarum tuarum

  • Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)

  • Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens (Liber Sapientiae 5, 9)

  • aut tamquam avis, quae transvolat in aere, nullum invenitur argumentum itineris, sed alarum sonitu ventus levis verberatus et scissus per vim stridoris commotis alis permeatur, et post hoc nullum signum invenitur itineris; (Liber Sapientiae 5, 11)

  • da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, (Liber Sapientiae 9, 4)

  • Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum; (Liber Ecclesiasticus 35, 10)

  • da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum, (Liber Ecclesiasticus 35, 12)

  • Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum; (Liber Ecclesiasticus 36, 1)

  • et ibit per Iudam inundans et diffluens, usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel”. (Liber Isaiae 8, 8)

  • Vae terrae alarum strepitantium, quae est trans flumina Aethiopiae! (Liber Isaiae 18, 1)

  • Sicut aestus in arida tumultum superborum humiliabis; sicut aestus in umbra nubis canticum fortium reprimes. (Liber Isaiae 25, 5)

  • Qui ambulatis, ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine pharaonis et habentes fiduciam in umbra Aegypti. (Liber Isaiae 30, 2)

  • Et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem, et fiducia sub umbra Aegypti in ignominiam. (Liber Isaiae 30, 3)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina