Trouvé 77 Résultats pour: universum

  • Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas, exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 45)

  • Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum; (Liber I Maccabaeorum 6, 14)

  • Et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. (Liber I Maccabaeorum 6, 19)

  • Et dixit Ionathae: “Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? (Liber I Maccabaeorum 12, 44)

  • Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem, (Liber II Maccabaeorum 2, 17)

  • decipi vero eos, qui credidissent loci sanctitati et honorati per universum mundum templi venerationi inviolabili tutelae, omnino impossibile esse. (Liber II Maccabaeorum 3, 12)

  • At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus amicis et misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus, ut universum Iudaeorum genus deleret; adiunxit autem ei et Gorgiam virum militarem et in bellicis rebus expertum. (Liber II Maccabaeorum 8, 9)

  • “Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia; nos autem in omnipotente Deo, qui potest et venientes adversum nos et universum mundum uno nutu delere, confidimus”. (Liber II Maccabaeorum 8, 18)

  • primo quidem de his, quae pertinent ad regem, mera fide sentiens, secundo autem etiam civibus meis consulens; nam illorum praedictorum inconsiderantia universum genus nostrum non modice laborat. (Liber II Maccabaeorum 14, 8)

  • Quid hoc, quod ascendit per desertum sicut virgula fumi, aromatizans tus et myrrham et universum pulverem pigmentarii? (Canticum Canticorum 3, 6)

  • Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur, quia omnis impius est et nequam, et universum os loquitur stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 9, 16)

  • et proiciam vos a facie mea, sicut proieci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim. (Liber Ieremiae 7, 15)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina