Trouvé 251 Résultats pour: unus
Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est. (Epistula I ad Corinthios 6, 17)
De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus. (Epistula I ad Corinthios 8, 4)
nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. (Epistula I ad Corinthios 8, 6)
Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. (Epistula I ad Corinthios 9, 24)
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur. (Epistula I ad Corinthios 10, 17)
haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur; (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. (Epistula ad Galatas 3, 20)
non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. (Epistula ad Galatas 3, 28)
unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae; (Epistula ad Ephesios 4, 4)
unus Dominus, una fides, unum baptisma; (Epistula ad Ephesios 4, 5)