Trouvé 200 Résultats pour: vae
Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel! (Prophetia Amos 6, 1)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient. (Prophetia Amos 9, 13)
Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum. (Prophetia Michaeae 2, 1)
Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea. (Prophetia Michaeae 7, 1)
Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud! (Prophetia Michaeae 7, 3)
Vae, civitas sanguinum, universa mendacii praeda plena! Non recedet a te rapina. (Prophetia Nahum 3, 1)
Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquelam aenigmatum dicentes: “Vae ei, qui multiplicat non sua — usquequo? C et aggravat pignora super se!”. (Prophetia Habacuc 2, 6)
Vae, qui congregat lucrum iniustum in malum domui suae, ut ponat in excelso nidum suum et salvet se de manu mali! (Prophetia Habacuc 2, 9)
Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate! (Prophetia Habacuc 2, 12)
Vae, qui potum dat amico suo mittens venenum suum et inebrians eum, ut aspiciat nuditatem eius! (Prophetia Habacuc 2, 15)
Vae, qui dicit ligno: “Expergiscere!”, “Surge!” lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius. (Prophetia Habacuc 2, 19)
Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus. (Prophetia Habacuc 3, 17)