Trouvé 182 Résultats pour: vitae communionem

  • Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum, (Liber Sapientiae 1, 12)

  • Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: “Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis. (Liber Sapientiae 2, 1)

  • Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum; (Liber Sapientiae 3, 17)

  • Unde et illis, qui in insipientia vitae iniuste vixerunt, per abominationes suas dedisti tormenta. (Liber Sapientiae 12, 23)

  • Aut si quis artifex faber de silva tractabile lignum secuerit C huius docte erasit omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricavit vas utile in conversationem vitae; (Liber Sapientiae 13, 11)

  • Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est; (Liber Sapientiae 14, 12)

  • Et haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut necessitati aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. (Liber Sapientiae 14, 21)

  • Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram et conversationem vitae compositam ad lucrum; oportere enim dicit undecumque etiam ex malo acquirere. (Liber Sapientiae 15, 12)

  • Tu enim vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis et reducis. (Liber Sapientiae 16, 13)

  • et, si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum omnibus diebus vitae eius. Eleemosyna enim patris non erit in oblivione, (Liber Ecclesiasticus 3, 15)

  • Amicus fidelis medicamentum vitae, et, qui metuunt Dominum, invenient illum. (Liber Ecclesiasticus 6, 16)

  • Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris et super retia ambulabis. (Liber Ecclesiasticus 9, 20)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina