Trouvé 137 Résultats pour: voce
et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit; (Liber Genesis 29, 11)
Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce. (Liber Exodus 19, 19)
Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus”. (Liber Exodus 24, 3)
Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “Cras sollemnitas Domini est”. (Liber Exodus 32, 5)
Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, (Liber Exodus 36, 6)
Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. (Liber Deuteronomii 5, 22)
Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27, 14)
Quod cum nuntiatum esset Ioatham, ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit: “Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus. (Liber Iudicum 9, 7)
det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortiturae estis”. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt (Liber Ruth 1, 9)
Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhaesit socrui suae. (Liber Ruth 1, 14)
Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: “Vivit Dominus quia non occidetur”. (Liber I Samuelis 19, 6)
Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul: “Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul!”. (Liber I Samuelis 28, 12)