Trouvé 270 Résultats pour: Adhuc
Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia. (Epistula ad Hebraeos 12, 27)
Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. (Epistula I Ioannis 2, 9)
Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ: et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6, 11)
Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc. (Apocalypsis Ioannis 9, 12)
et lux lucernæ non lucebit in te amplius: et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. (Apocalypsis Ioannis 18, 23)
Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui justus est, justificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc. (Apocalypsis Ioannis 22, 11)