Trouvé 184 Résultats pour: Air Workshop in Biblia Bible Ave panem mensam

  • Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc: panem non comedit, et aquam non bibit: lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. (Liber Esdrae 10, 6)

  • Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis. (Liber Nehemiae 9, 15)

  • Ecce nos ipsi hodie servi sumus : et terra quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus, et quæ bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea. (Liber Nehemiae 9, 36)

  • Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore, (Liber Thobis 2, 5)

  • Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. (Liber Thobis 4, 17)

  • Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. (Liber Thobis 4, 18)

  • Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)

  • Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. (Liber Iob 22, 7)

  • Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis. (Liber Iob 24, 5)

  • Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)

  • Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est ! (Liber Psalmorum 22, 5)

  • Junior fui, etenim senui ; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem. (Liber Psalmorum 36, 25)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina