Trouvé 364 Résultats pour: Altare et tabernaculum aeris æneas

  • Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius: (Liber I Maccabaeorum 4, 47)

  • Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)

  • Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo. (Liber I Maccabaeorum 4, 50)

  • et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 53)

  • Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde: (Liber I Maccabaeorum 5, 1)

  • et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem: et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam. (Liber I Maccabaeorum 6, 7)

  • Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem. (Liber II Maccabaeorum 2, 4)

  • Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncæ: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. (Liber II Maccabaeorum 2, 5)

  • Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret. (Liber II Maccabaeorum 3, 15)

  • Altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur. (Liber II Maccabaeorum 6, 5)

  • et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 3)

  • Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare, (Liber II Maccabaeorum 14, 3)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina