Trouvé 240 Résultats pour: Anno iobeleo

  • Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)

  • Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)

  • Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ: regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)

  • Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda. (Liber II Regum 8, 16)

  • Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judæ. (Liber II Regum 8, 25)

  • Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël. (Liber II Regum 8, 26)

  • Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam, (Liber II Regum 9, 29)

  • Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: (Liber II Regum 11, 4)

  • Anno septimo Jehu, regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee. (Liber II Regum 12, 1)

  • Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israël in Samaria decem et septem annis. (Liber II Regum 13, 1)

  • Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis. (Liber II Regum 13, 10)

  • Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno. (Liber II Regum 13, 20)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina