Trouvé 88 Résultats pour: Bellum

  • Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor: et erat de origine Arapha. (Liber II Samuelis 21, 20)

  • Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam ædificavi nomini tuo, (Liber I Regum 8, 44)

  • Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus. (Liber I Regum 14, 30)

  • Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus. (Liber I Regum 15, 6)

  • Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 16)

  • Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum. (Liber I Regum 15, 32)

  • Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum : percusseruntque filii Israël de Syris centum millia peditum in die una. (Liber I Regum 20, 29)

  • Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)

  • Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem. (Liber I Paralipomenon 5, 22)

  • Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)

  • Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. (Liber I Paralipomenon 14, 15)

  • Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. (Liber I Paralipomenon 19, 7)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina