Trouvé 85 Résultats pour: Carnem/page/7
Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. (Liber Genesis 2, 21)
Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6, 17)
Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. (Liber Genesis 9, 4)
et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem. (Liber Genesis 9, 15)
Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. (Liber Genesis 9, 17)
et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. (Liber Genesis 17, 11)
Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. (Liber Genesis 17, 23)
Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui. (Liber Genesis 17, 24)
Viri sancti eritis mihi : carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus. (Liber Exodus 22, 31)
Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora : (Liber Exodus 28, 42)
Qui tetigerit carnem ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 7)
lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo: (Liber Leviticus 16, 24)