Trouvé 407 Résultats pour: Conspectu
ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas. (Liber Ecclesiasticus 23, 19)
et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur, (Liber Ecclesiasticus 24, 2)
Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum. (Liber Ecclesiasticus 25, 35)
In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. (Liber Ecclesiasticus 27, 26)
et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 30)
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. (Liber Ecclesiasticus 34, 24)
Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 35, 8)
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis: (Liber Ecclesiasticus 36, 4)
Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. (Liber Ecclesiasticus 38, 3)
Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici. (Liber Ecclesiasticus 38, 15)
In medio magnatorum ministrabit, et in conspectu præsidis apparebit. (Liber Ecclesiasticus 39, 4)
Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 6)