Trouvé 233 Résultats pour: Cujus
Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)
Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 12)
Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 20)
In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 28)
dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 42)
Et prædicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. (Evangelium secundum Marcum 1, 7)
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris. (Evangelium secundum Marcum 12, 16)
Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Marcum 12, 19)
In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. (Evangelium secundum Marcum 12, 23)
respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: (Evangelium secundum Lucam 3, 16)
cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. (Evangelium secundum Lucam 3, 17)