Trouvé 233 Résultats pour: Cujus

  • Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai: (Liber Iudicum 1, 10)

  • atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. (Liber Iudicum 1, 11)

  • Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem, (Liber Iudicum 9, 26)

  • quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum. (Liber Iudicum 13, 5)

  • Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem: et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia. (Liber Iudicum 20, 45)

  • Dixitque Booz juveni, qui messoribus præerat: Cujus est hæc puella? (Liber Ruth 2, 5)

  • Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas. (Liber Ruth 2, 12)

  • Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat. (Liber Ruth 3, 2)

  • Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Et cujus erunt optima quæque Israël? nonne tibi et omni domui patris tui? (Liber I Samuelis 9, 20)

  • Et ait rex: Interroga tu, cujus filius sit iste puer. (Liber I Samuelis 17, 56)

  • Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David, (Liber I Samuelis 22, 20)

  • Dixit itaque ei David: Cujus es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ: dereliquit autem me dominus meus, quia ægrotare cœpi nudiustertius. (Liber I Samuelis 30, 13)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina