Trouvé 233 Résultats pour: Cujus

  • Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel. (Liber I Paralipomenon 9, 43)

  • Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. (Liber I Paralipomenon 11, 23)

  • Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium. (Liber I Paralipomenon 20, 5)

  • in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum. (Liber I Paralipomenon 22, 16)

  • Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith. (Liber I Paralipomenon 26, 25)

  • Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi. (Liber I Paralipomenon 29, 19)

  • filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui. (Liber II Paralipomenon 2, 14)

  • Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia: et cælavit cherubim in parietibus. (Liber II Paralipomenon 3, 7)

  • Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem. (Liber II Paralipomenon 14, 1)

  • Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. (Liber II Paralipomenon 18, 2)

  • Post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël, cujus opera fuerunt impiissima. (Liber II Paralipomenon 20, 35)

  • Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus. (Liber II Paralipomenon 35, 25)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina