Trouvé 20 Résultats pour: Damascum
Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen ejus. (Prophetia Amos 5, 27)
et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. (Actus Apostolorum 9, 2)
Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. (Actus Apostolorum 9, 8)
sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)
Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. (Actus Apostolorum 22, 10)
Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. (Actus Apostolorum 22, 11)
In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, (Actus Apostolorum 26, 12)
neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: (Epistula ad Galatas 1, 17)