Trouvé 39 Résultats pour: Datum
Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis. (Prophetia Danielis 5, 28)
Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ: aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei. (Prophetia Danielis 7, 4)
Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur. (Prophetia Danielis 8, 12)
Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 11)
Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 11)
Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 11)
Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt: (Evangelium secundum Marcum 4, 11)
Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. (Evangelium secundum Marcum 13, 11)
Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. (Evangelium secundum Lucam 8, 10)
qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. (Evangelium secundum Lucam 12, 48)
Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 27)
Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 66)