Trouvé 1009 Résultats pour: David in Hebron

  • Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai: (Liber Iudicum 1, 10)

  • Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac. (Liber Iudicum 1, 20)

  • Dormivit autem Samson usque ad medium noctis: et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron. (Liber Iudicum 16, 3)

  • Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noëmi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David. (Liber Ruth 4, 17)

  • Obed genuit Isai, Isai genuit David. (Liber Ruth 4, 22)

  • Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha. (Liber I Samuelis 16, 13)

  • Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. (Liber I Samuelis 16, 19)

  • Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli. (Liber I Samuelis 16, 20)

  • Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)

  • Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis. (Liber I Samuelis 16, 22)

  • Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. (Liber I Samuelis 16, 23)

  • David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros. (Liber I Samuelis 17, 12)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina