Trouvé 79 Résultats pour: Dedisti
Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt: (Evangelium secundum Ioannem 17, 9)
Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. (Evangelium secundum Ioannem 17, 11)
Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. (Evangelium secundum Ioannem 17, 12)
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. (Evangelium secundum Ioannem 17, 22)
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)
Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 9)
quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt. (Apocalypsis Ioannis 16, 6)