Trouvé 227 Résultats pour: Dico
Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. (Evangelium secundum Lucam 19, 40)
Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio. (Evangelium secundum Lucam 20, 8)
Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. (Evangelium secundum Lucam 21, 3)
Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Lucam 21, 32)
Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 16)
Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. (Evangelium secundum Lucam 22, 18)
At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: (Evangelium secundum Lucam 22, 34)
Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. (Evangelium secundum Lucam 22, 37)
Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. (Evangelium secundum Lucam 23, 43)
Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 51)
Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 3)
Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)