Trouvé 541 Résultats pour: Dies Dominica
Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 29)
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. (Evangelium secundum Ioannem 4, 40)
Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 43)
Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. (Evangelium secundum Ioannem 5, 1)
Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 4)
Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. (Evangelium secundum Ioannem 7, 2)
Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: (Evangelium secundum Ioannem 9, 4)
Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. (Evangelium secundum Ioannem 11, 17)
Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 12, 1)
Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. (Evangelium secundum Ioannem 19, 31)
Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 26)
quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. (Actus Apostolorum 1, 3)