Trouvé 31 Résultats pour: Dignus
Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi. (Liber Iob 33, 27)
Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo: (Liber II Maccabaeorum 6, 27)
ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. (Liber II Maccabaeorum 7, 29)
Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. (Liber Ecclesiastes 9, 1)
Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei. (Liber Sapientiae 9, 12)
Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)
Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)
non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 10)
In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 11)
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 37)
Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 38)
Et prædicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. (Evangelium secundum Marcum 1, 7)