Trouvé 29 Résultats pour: Dimittere
Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. (Liber Exodus 4, 23)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum. (Liber Exodus 7, 14)
sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, (Liber Exodus 8, 2)
Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ? (Liber Exodus 9, 17)
Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos : (Liber Exodus 10, 4)
Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. (Liber Exodus 10, 27)
Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. (Liber Exodus 13, 15)
condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ. (Liber Deuteronomii 22, 19)
dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ. (Liber Deuteronomii 22, 29)
Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus ejus a vobis. (Liber I Samuelis 6, 3)
omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. (Liber Thobis 10, 5)
Hæc dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israël, et filii Juda simul: omnes qui ceperunt eos, tenent: nolunt dimittere eos. (Liber Ieremiae 50, 33)