Trouvé 16539 Résultats pour: Eli

  • Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas: (Liber Genesis 9, 12)

  • arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram. (Liber Genesis 9, 13)

  • Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus: (Liber Genesis 9, 14)

  • et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem. (Liber Genesis 9, 15)

  • Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. (Liber Genesis 9, 16)

  • Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. (Liber Genesis 9, 17)

  • Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. (Liber Genesis 9, 20)

  • At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9, 23)

  • Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, (Liber Genesis 9, 24)

  • Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. (Liber Genesis 10, 1)

  • Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. (Liber Genesis 10, 4)

  • Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. (Liber Genesis 10, 5)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina