Trouvé 16539 Résultats pour: Eli

  • Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. (Liber Genesis 7, 4)

  • Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. (Liber Genesis 7, 5)

  • Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 6)

  • duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. (Liber Genesis 7, 9)

  • Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 10)

  • Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: (Liber Genesis 7, 11)

  • ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, (Liber Genesis 7, 14)

  • ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. (Liber Genesis 7, 15)

  • Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. (Liber Genesis 7, 16)

  • Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7, 17)

  • Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas. (Liber Genesis 7, 18)

  • Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. (Liber Genesis 7, 19)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina