Trouvé 93 Résultats pour: Eris

  • Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te: nihili factus es, et non eris in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 28, 19)

  • Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 4)

  • sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 15)

  • Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et hæreditate possidebunt te: et eris eis in hæreditatem, et non addes ultra ut absque eis sis. (Prophetia Ezechielis 36, 12)

  • Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam: ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog ! (Prophetia Ezechielis 38, 16)

  • Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris. (Prophetia Danielis 5, 16)

  • Et dixi ad eam: Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te. (Prophetia Osee 3, 3)

  • Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quæres auxilium ab inimico. (Prophetia Nahum 3, 11)

  • Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? (Prophetia Habacuc 2, 7)

  • Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)

  • Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. (Evangelium secundum Lucam 1, 20)

  • similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. (Evangelium secundum Lucam 5, 10)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina