Trouvé 6596 Résultats pour: Eum
Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: (Liber Genesis 17, 10)
eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. (Liber Genesis 17, 13)
Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. (Liber Genesis 17, 14)
Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te. (Liber Genesis 17, 18)
Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. (Liber Genesis 17, 19)
Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. (Liber Genesis 17, 20)
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. (Liber Genesis 17, 21)
Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. (Liber Genesis 17, 23)
Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. (Liber Genesis 17, 25)
Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus: (Liber Genesis 17, 26)
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. (Liber Genesis 18, 2)
Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. (Liber Genesis 18, 9)