Trouvé 410 Résultats pour: Factum

  • Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. (Evangelium secundum Lucam 9, 28)

  • Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret. (Evangelium secundum Lucam 9, 33)

  • Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. (Evangelium secundum Lucam 9, 37)

  • Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 51)

  • Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris. (Evangelium secundum Lucam 9, 57)

  • Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, (Evangelium secundum Lucam 10, 38)

  • Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. (Evangelium secundum Lucam 11, 1)

  • Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. (Evangelium secundum Lucam 11, 27)

  • Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. (Evangelium secundum Lucam 13, 19)

  • Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. (Evangelium secundum Lucam 14, 1)

  • Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. (Evangelium secundum Lucam 14, 22)

  • Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. (Evangelium secundum Lucam 16, 22)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina