Trouvé 256 Résultats pour: Factus

  • Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. (Actus Apostolorum 7, 29)

  • Cum autem factus esset impetus gentilium et Judæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos, (Actus Apostolorum 14, 5)

  • Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. (Actus Apostolorum 16, 26)

  • Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos. (Actus Apostolorum 16, 35)

  • Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, (Actus Apostolorum 20, 37)

  • Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus? (Actus Apostolorum 23, 9)

  • Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)

  • de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, (Epistula ad Romanos 1, 3)

  • Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, (Epistula ad Romanos 11, 17)

  • Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: (Epistula I ad Corinthios 1, 30)

  • Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer: (Epistula I ad Corinthios 9, 20)

  • Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. (Epistula I ad Corinthios 9, 22)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina