Trouvé 1439 Résultats pour: Filii Adam

  • In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: (Liber Genesis 7, 13)

  • Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 8, 16)

  • Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. (Liber Genesis 8, 18)

  • Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)

  • Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. (Liber Genesis 9, 19)

  • Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. (Liber Genesis 10, 1)

  • Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. (Liber Genesis 10, 2)

  • Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. (Liber Genesis 10, 3)

  • Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. (Liber Genesis 10, 4)

  • Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. (Liber Genesis 10, 6)

  • Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. (Liber Genesis 10, 7)

  • Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. (Liber Genesis 10, 20)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina