Trouvé 130 Résultats pour: Fuerunt
Quæ prima fuerunt, ecce venerunt ; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam. (Liber Isaiae 42, 9)
Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. (Liber Ieremiae 1, 1)
Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis. (Liber Ieremiae 5, 13)
prophetæ qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prælio, et de afflictione, et de fame: (Liber Ieremiae 28, 8)
sed in pace morieris: et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et: Væ domine, plangent te: quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 34, 5)
Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur. (Liber Ieremiae 52, 23)
Coph. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. (Lamentationes 4, 19)
Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. (Liber Baruch 3, 26)
Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem. (Prophetia Ezechielis 22, 6)
Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui. (Prophetia Ezechielis 22, 9)
Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt: (Prophetia Ezechielis 23, 2)
Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. (Prophetia Ezechielis 27, 8)