Trouvé 46 Résultats pour: Gabaa

  • Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis. (Liber II Regum 23, 8)

  • Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa. (Liber I Paralipomenon 2, 49)

  • Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. (Liber I Paralipomenon 8, 6)

  • Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa: et erat bellum inter Abiam et Jeroboam. (Liber II Paralipomenon 13, 2)

  • Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quæ ædificationi præparaverat Baasa, ædificavitque ex eis Gabaa et Maspha. (Liber II Paralipomenon 16, 6)

  • Filii Rama et Gabaa, sexcenti viginti unus. (Liber Esdrae 2, 26)

  • Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa, (Liber Iudith 3, 14)

  • Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama ; ululate in Bethaven, post tergum tuum, Benjamin. (Prophetia Osee 5, 8)

  • Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum. (Prophetia Osee 9, 9)

  • Ex diebus Gabaa peccavit Israël ; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis. (Prophetia Osee 10, 9)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina