Trouvé 101 Résultats pour: Habentes
Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 28)
Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 36)
Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes: (Evangelium secundum Matthaeum 14, 35)
Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, (Evangelium secundum Matthaeum 15, 30)
Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: (Evangelium secundum Marcum 1, 32)
Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. (Evangelium secundum Marcum 6, 34)
oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? nec recordamini, (Evangelium secundum Marcum 8, 18)
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum. (Actus Apostolorum 2, 47)
dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis? (Actus Apostolorum 11, 3)
Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se. (Actus Apostolorum 21, 23)
Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem. (Actus Apostolorum 28, 29)
Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: (Epistula ad Romanos 2, 14)