Trouvé 59 Résultats pour: Habere
Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, (Epistula ad Romanos 1, 28)
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 7)
Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. (Epistula ad Hebraeos 8, 3)
Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. (Epistula ad Hebraeos 10, 34)
magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, (Epistula ad Hebraeos 11, 25)
Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. (Epistula Iacobi 2, 1)
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)
Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. (Epistula II Petri 1, 15)
Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? (Epistula I Ioannis 3, 17)
Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis: (Apocalypsis Ioannis 13, 16)