Trouvé 523 Résultats pour: Heliam prophetam et in caede filiorum Israhel et victoriam

  • Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame: non sunt enim panes ultra in civitate. (Liber Ieremiae 38, 9)

  • Præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur. (Liber Ieremiae 38, 10)

  • Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Jeremiam: Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid. (Liber Ieremiae 38, 14)

  • et dixerunt ei: Scito quod Baalis, rex filiorum Ammon, misit Ismahel filium Nathaniæ percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam. (Liber Ieremiae 40, 14)

  • dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur: (Liber Ieremiae 42, 2)

  • viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriæ: (Liber Ieremiae 43, 6)

  • Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes. (Liber Ieremiae 46, 1)

  • Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti: (Liber Ieremiae 46, 13)

  • Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam. (Liber Ieremiae 47, 1)

  • In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. (Liber Ieremiae 48, 45)

  • Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii, et erit in tumultum dissipata, filiæque ejus igni succendentur, et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 2)

  • Et post hæc reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 6)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina