Trouvé 362 Résultats pour: Igitur

  • Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum: et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite. (Liber I Samuelis 29, 10)

  • Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. (Liber II Samuelis 2, 1)

  • Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prælio. (Liber II Samuelis 3, 30)

  • Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit. (Liber II Samuelis 4, 5)

  • Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque in diem mortis suæ. (Liber II Samuelis 6, 23)

  • Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quindecim filii, et viginti servi. (Liber II Samuelis 9, 10)

  • Videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prælium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israël, et instruxit aciem contra Syrum: (Liber II Samuelis 10, 9)

  • Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël, congregati sunt pariter. (Liber II Samuelis 10, 15)

  • Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. (Liber II Samuelis 11, 16)

  • Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam. (Liber II Samuelis 12, 26)

  • Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam: ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. (Liber II Samuelis 12, 28)

  • Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, præsente populo. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancillæ suæ. (Liber II Samuelis 14, 15)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina