Trouvé 362 Résultats pour: Igitur

  • Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi. (Prophetia Danielis 2, 6)

  • Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. (Prophetia Danielis 3, 7)

  • Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad cælum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi: quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 4, 31)

  • Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli: quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare. (Prophetia Danielis 4, 34)

  • Igitur introductus est Daniel coram rege: ad quem præfatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ, quem adduxit pater meus rex de Judæa? (Prophetia Danielis 5, 13)

  • Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo. (Prophetia Danielis 6, 3)

  • Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. (Prophetia Danielis 13, 33)

  • Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 13)

  • Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 20)

  • Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 28)

  • Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)

  • Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. (Evangelium secundum Marcum 12, 17)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina