Trouvé 1558 Résultats pour: Iis

  • Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? (Epistula Iacobi 4, 1)

  • Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. (Epistula Iacobi 4, 3)

  • Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. (Epistula Iacobi 4, 16)

  • Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. (Epistula Iacobi 5, 1)

  • Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. (Epistula Iacobi 5, 5)

  • In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: (Epistula I Petri 1, 6)

  • quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis: (Epistula I Petri 1, 14)

  • Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, (Epistula I Petri 2, 11)

  • Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. (Epistula I Petri 3, 5)

  • ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. (Epistula I Petri 4, 2)

  • Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. (Epistula I Petri 4, 3)

  • Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. (Epistula II Petri 1, 1)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina