Trouvé 710 Résultats pour: Illi

  • Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus. (Liber Genesis 6, 22)

  • Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. (Liber Genesis 15, 5)

  • Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Liber Genesis 15, 6)

  • Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. (Liber Genesis 17, 19)

  • si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? (Liber Genesis 18, 24)

  • At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores. (Liber Genesis 19, 9)

  • Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. (Liber Genesis 19, 16)

  • Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. (Liber Genesis 20, 3)

  • Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, (Liber Genesis 20, 14)

  • Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti. (Liber Genesis 21, 21)

  • Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. (Liber Genesis 22, 2)

  • Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. (Liber Genesis 22, 12)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina