Trouvé 44 Résultats pour: Immundus

  • Repromissorem fugit peccator et immundus. (Liber Ecclesiasticus 29, 21)

  • Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. (Liber Isaiae 52, 1)

  • Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. (Liber Isaiae 64, 6)

  • qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. (Liber Isaiae 65, 5)

  • Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 43)

  • Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. (Evangelium secundum Marcum 1, 26)

  • Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. (Evangelium secundum Lucam 11, 24)

  • Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. (Epistula ad Ephesios 5, 5)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina