Trouvé 464 Résultats pour: Inter
At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset. (Evangelium secundum Marcum 9, 33)
Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. (Evangelium secundum Marcum 9, 49)
Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: (Evangelium secundum Marcum 15, 40)
Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. (Evangelium secundum Lucam 1, 42)
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. (Evangelium secundum Lucam 2, 44)
Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo. (Evangelium secundum Lucam 7, 28)
Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. (Evangelium secundum Lucam 8, 7)
et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. (Evangelium secundum Lucam 9, 48)
Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. (Evangelium secundum Lucam 10, 3)
a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. (Evangelium secundum Lucam 11, 51)
et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. (Evangelium secundum Lucam 16, 26)