Trouvé 464 Résultats pour: Inter

  • Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos. (Liber Deuteronomii 12, 12)

  • Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem. (Liber Deuteronomii 15, 4)

  • Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 17, 8)

  • Idcirco præcipio tibi, ut tres civitates æqualis inter se spatii dividas. (Liber Deuteronomii 19, 7)

  • volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ: (Liber Deuteronomii 21, 16)

  • Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, (Liber Deuteronomii 23, 10)

  • Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis. (Liber Deuteronomii 25, 1)

  • Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus: (Liber Deuteronomii 25, 11)

  • Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. (Liber Deuteronomii 29, 18)

  • Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël. (Liber Deuteronomii 31, 19)

  • quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israël. (Liber Deuteronomii 32, 51)

  • Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. (Liber Deuteronomii 33, 12)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina