Trouvé 64 Résultats pour: Invenerunt

  • Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est. (Liber Psalmorum 118, 143)

  • In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala. (Liber I Maccabaeorum 1, 12)

  • et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël: et in fortitudine. (Liber I Maccabaeorum 2, 46)

  • Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)

  • Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. (Liber II Maccabaeorum 1, 20)

  • Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judæos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse. (Liber II Maccabaeorum 12, 40)

  • Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis? (Canticum Canticorum 3, 3)

  • Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem ; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. (Canticum Canticorum 5, 7)

  • Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? (Liber Sapientiae 13, 9)

  • Quæsierunt me qui ante non interrogabant ; invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocabat nomen meum. (Liber Isaiae 65, 1)

  • Hæc dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? (Liber Ieremiae 2, 5)

  • Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum. Non invenerunt aquam: reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 3)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina