Trouvé 168 Résultats pour: Iudices Israël: Vita Gedeon
Æqua vita hominibus vinum in sobrietate: si bibas illud moderate, eris sobrius. (Liber Ecclesiasticus 31, 32)
Quæ vita est ei qui minuitur vino? (Liber Ecclesiasticus 31, 33)
Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam, ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis. (Liber Ecclesiasticus 33, 20)
Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum homo sanguinis est. (Liber Ecclesiasticus 34, 25)
Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est. (Liber Ecclesiasticus 37, 21)
Vita viri in numero dierum: dies autem Israël innumerabiles sunt. (Liber Ecclesiasticus 37, 28)
Fili, in vita tua tenta animam tuam, et si fuerit nequam non des illi potestatem: (Liber Ecclesiasticus 37, 30)
Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 40, 18)
Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis: (Liber Ecclesiasticus 40, 30)
Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum. (Liber Ecclesiasticus 48, 12)
In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est. (Liber Ecclesiasticus 48, 15)