Trouvé 393 Résultats pour: Jam
Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. (Evangelium secundum Marcum 16, 2)
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. (Evangelium secundum Lucam 5, 10)
Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: (Evangelium secundum Lucam 7, 6)
Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. (Evangelium secundum Lucam 8, 27)
et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi. (Evangelium secundum Lucam 11, 7)
Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. (Evangelium secundum Lucam 14, 17)
jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. (Evangelium secundum Lucam 15, 19)
Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. (Evangelium secundum Lucam 15, 21)
Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare. (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, (Evangelium secundum Lucam 19, 37)
cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas. (Evangelium secundum Lucam 21, 30)