Trouvé 149 Résultats pour: Judas

  • Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda. (Liber I Maccabaeorum 5, 68)

  • Et cogitavit Judas disperdere eos: et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. (Liber I Maccabaeorum 6, 19)

  • Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis. (Liber I Maccabaeorum 6, 32)

  • Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri. (Liber I Maccabaeorum 6, 42)

  • Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. (Liber I Maccabaeorum 7, 6)

  • ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël. (Liber I Maccabaeorum 7, 9)

  • Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes: (Liber I Maccabaeorum 7, 23)

  • Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos: et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 25)

  • et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)

  • Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Judas, et dixit: (Liber I Maccabaeorum 7, 40)

  • Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia quæ postulantur ab eis, et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias: et quia sunt potentes viribus. (Liber I Maccabaeorum 8, 1)

  • Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem: (Liber I Maccabaeorum 8, 17)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina