Trouvé 44 Résultats pour: Jumenta
Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthæos: et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilæ. (Liber I Samuelis 23, 5)
Dixit ergo Achab ad Abdiam : Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant. (Liber I Regum 18, 5)
Hæc enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam: et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiæ vestræ, et jumenta vestra. (Liber II Regum 3, 17)
Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. (Liber Iob 12, 7)
Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis? (Liber Iob 18, 3)
qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos? (Liber Iob 35, 11)
Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, (Liber Psalmorum 35, 7)
quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. (Liber Psalmorum 49, 10)
et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni ; (Liber Psalmorum 77, 48)
Viam fecit semitæ iræ suæ: non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit: (Liber Psalmorum 77, 50)
Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit. (Liber Psalmorum 106, 38)
Ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terræ: et succendetur, et non extinguetur. (Liber Ieremiae 7, 20)